SICCUS Panis

SICCUS Panis
SICCUS Panis
apud Vopiscum in Tacito, c. 11. Panem nisi siccum non comedit: est panis solus. Numquam enim nisi panem solum in ientaculis et prandiis comedisse Tacitum, dicere vult: cum alii parmulas, uvas passas, nucleos, mel Atticum crudum aut coctum, aut aliquid mellitt operisve dulciarii, salsi etiam aliquid nonnumquam cum pane comederent. Sic de se Seneca scribit, Ep. 83. Non multum mihi ad balneum superest, panis deinde siccus, et sine mensa prandium. Et hoc erat ientare Veteribus. Graeci eôdem significatu ξηρὸν ἄρτον dicunt, qui etiam alias ξηρὸν pro solo usutpant saepissime, uti docet Eustathius Il. γ. Odyss. ι. et ρ. quô ultimô locô ξηρὰ ἔπη, sola et mera carmina, quae prius posuerat, nullâ syllabâ mutatâ, vocat. Similiter voce usus est Capitolin. in Maximinis, c. 13 Deinde sine delicto Consulares viors --- interimeret, alios siccis vehiculis exhiberet, alios in custodia detineret. Ubi siccis vehiculis exhibere non aliud est, quam, quod dixit Herodianus l. 7. c. 3. μόνονις ὀχήμα???ιν ἐπιτεθέντας ἄνου θεραπείας: cum solis et nudis
vehiculis impositi viri Consulares, absque servitio, atque comitatu traherentur, ad immanissimae belluae arbitrium, puniendi. Fandem rationem assum, habet apud veteres Latinos: significat namque tostum et aridum, in quo nihil uvidi relictum est etc. Unde iam facile exponitur Comici versiculus in Rudente, Actu 3. sc. 4. v. 21. in quo se multum Eruditi torsêre,
Tu senex, si istas amas, huc aridô argentô est opus.
I. e. non opus logis est ac sermonibus, si quidem amas istas mulieres, sed solô argentô, quod si dederis, hatum tibi copia fiet, Salmas. ad Capitolin. dl. l. Sed et ξηρὸν ἄρτον Graeci interpretantur buccellatum, qui est panis nauticus, et Gallis hodie bis coctus dicitur, ut videre est apud Eund. ad Vopisc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • PANIS Siccus — apud Iul. Capitolin. in Antonino Pio, c. 13. dictus est, qui solus absqe ullo alio pulmento, ientaculi locô, apud Romanos, sumebatur, vide supra passim, et infra voce Pistor it. Siccus panis …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PANIS — I. PANIS διαιωνίξων dicebatur quem unusquisque totô aevô percipiebat, et posteris suis transmittebat. Talis ille, quem Aurelianus erogavit apud Vopisc. loc. cit. Item quem popularibus suis, Antiochensibus civibus, distribui instituisse, atque eam …   Hofmann J. Lexicon universale

  • JENTACULUM — a IEIUNIO, quod ieiuni eo uterentur, dictum, cibus erat matutinus, qui sumi solebar, antequam homines opus aggrederentur. Antiqui Silatum vocabant, auctore Festo, quia ieiuni vinum sibi conditum ante Meridiem absorbebant. Plutarch. in Symposiacis …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BUCCELLATUM et BUCCELLUM — idem cum buccella, de quo paulo ante, panis dictis est in modum circuli, seu, uti Vopiscus ait in Aureliano, c. 35. in formam coronae factus. Hic enim, cum ad bellum Orientale profectuss bilibres coronas populo, si victor rediret, promisisset;… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ASSA Vox — i. e. sola et mera vox et ore solô prolata. Uti enim ξηρὸν dixêre Graeci, pro re sola et nuda; sic Latini similiter vocem siccum usurpârunt. Unde vehicula sicca apud Iul. Capitolin. in Maximinis, c. 13. i. e. sola, absque comitatu: pams siccus,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • XERA — I. XERA Graecis hodiernis rupes est seu scopulus, item sabulum sub aqua, uti Nisaki seu Nisopolo, parvam Insulam seu nesida appellaut, Iac. Sponius, Itiner. part. 1. p. 151. Ex ξέρον, pro. ξηρόν, de quo vide Salmas. Not. ad Balistam Pollionis, in …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Liste lateinischer Lehn- und Fremdwörter im Deutschen — Die Liste lateinischer Lehn und Fremdwörter im Deutschen ist eine Liste mit deutschen Begriffen, die ihren Ursprung im Latein haben. Im Alltagsbereich finden sich deutsche Wörter mit lateinischen Wurzeln überwiegend bei den Begriffen, die vom… …   Deutsch Wikipedia

  • Wein — 1. Abgelegener Wein macht ungelegene Köpfe. 2. Allezeit Wein oder Wasser trinken ist nicht lustig. – Froschm., BVI. 3. Allkant Wein ist mein Latein, wirfft den Bawren vber die Zäun vnd stosst die Burger an die Schienbein. – Fischart, Gesch., in… …   Deutsches Sprichwörter-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”